138 Ugo VESSELIZZA, Pula SPEKULATIVNI SPISI RES THEORETICAE Praefatio Itaque hoc me spe complet futurum esse ut conatus iste vindicandarum litterarum cogitationi earumque effingendarum in re sua precipua suapte vi confirmetur. Nobis persuadendum est naturam esse veri ut inveteretur cum tempus eius veri est datum tumque primum verum exsistere cum occasio adfuit quam ob rem nec ante tempus verum umquam apparere nec auditoribus haud consciis verum umquam incidere. Persuadendum etiam singulis hominibus necesse esse id ob eam causam accidere ut quae usque ad hoc tempus sibi persuaserint solitaria ea confirmentur eaque de quibus primo singulis tantum persuasum sit omnium hominum commune aliquid intellegant. Qua vero in re ab iis qui nobis animos aperiant auditorum auditores discernere saepe opus est qui aliter multis in rebus ac illi se gerunt vel etiam contra. Si uni quod scriptum ad sapientiam pertinens se dedeceat culpam simpliciter in se admittere malunt alteri autem sibi fidentes eam in scriptorem conferunt ut modestior sit in auditoribus eventus eorum cadaverum iactatione cadavera cum sua sepeliunt. Etiam si est in praesens iudicium omnino elatius si et curiosius et tumultuarius magis et eius sententia raptim praecipitat cum iam ad limen pedes adsint eorum qui te efferent perspiciendus tamen tardior eventus qui sonantibus verbis qui conciliantur paulatim corrigit animos eorumque qui scriptum improbent reprehensioni moderatur ut hic tardior eventus alteris paulo post qui mundus sit iis hunc praeparet nulla cum alteris quibus parumper posteritas sit plausum. Patavii a. MCMXCVI (izvor: idoconline.info)
RkJQdWJsaXNoZXIy Mjc2NzM=